Chapter 9
- Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos: “Crescite et multiplicamini et implete terram.
- Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt.
- Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum; quasi holera virentia tradidi vobis omnia,
- excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis.
- Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis.
- Quicumque effuderit humanum sanguinem,
per hominem fundetur sanguis illius;
ad imaginem quippe Dei
factus est homo.
- Vos autem crescite et multiplicamini et pullulate super terram et dominamini ei”.
- Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo:
- “Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
- et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terrae, quae sunt vobiscum, cunctis, quae egressa sunt de arca, universis bestiis terrae.
- Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram”.
- Dixitque Deus: “Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas:
- arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.
- Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus,
- et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem.
- Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram”.
- Dixitque Deus ad Noe: “Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram”.
- Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth. Porro Cham ipse est pater Chanaan.
- Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram.
- Coepitque Noe agricola plantare vineam;
- bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo.
- Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
- At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.
- Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset, quae fecerat ei filius suus minor,
- ait:
Maledictus Chanaan!
Servus servorum erit fratribus suis”.
- Dixitque:
Benedictus Dominus Deus Sem!
Sitque Chanaan servus eius.
- Dilatet Deus Iapheth,
et habitet in tabernaculis Sem,
sitque Chanaan servus eius”.
- Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.
- Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est.